Chemia
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Scientiae·Naturales·et·Artes·Mathematicae |
---|
|
Chemia (-ae, f.) est disciplina scientiae lata quae, atomos describendo, explicat quare et quomodo atomi moleculas formant. Vinculum chemicum, quod atomos commitit, est idea fundamentalis chemiae, qua omnes res chemicae explicatur. Cum physica commutationem statuorum physicorum materiae describit, tum chemia commutationem chemicam modo vinculis chemicis formandis rumpendisque describit.
Antiquitate omnes materiae putabantur provenire ex elementis quattuor: ignis, terra, aqua et aër. Scientifici ea aetate investigabant quo modo elementos solvere et coagulare possunt ut novae substantiae medicinaeque creantur. Medio aevo hi scientifici, qui investigationes apud Arabibus continuabant, appellabantur alchemici et disciplina huius dicitur alchemia. Chemia moderna ex alchemia medio aevo nascitur.
Hodie scimus materiam provenire ex elementis CXIV et pluribus, ut hydrogenium, helium, lithium, carbonium, oxygenium, aureum, plumbum eqs. Systema periodicum omnium elementorum ordo est. In hoc systema, nomina elementorum chemicorum saepe e lingua Latina derivata sunt.
[recensere] Disciplinae
Chemiae sunt diversas disciplinas:
- Chemia Organica
- Chemia Inorganica
- Chemia Status Solidi
- Chemia Organometallica sive Organica-inorganica
- Chemia Physica
- Chemia Theoretica
- Chemia Computatoria
- Chemia Analytica
- Biochemia sive Chemia Rerum Viventium
[recensere] Vide etiam
Systema Periodicum | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|