Depressio oeconomica magna
E Vicipaedia
Depressio oeconomica magna ea crisis rerum oeconomicarum appellatur quae totum mundum anno 1929° incipiens comprehensit. Pretia primum apud bursas Novi Eboraci collapserunt die Iovis atro. Qui dies autem saepe dies Veneris ater dicatus est. Sed iam ante in parva terra Austria nonnullae domus argentariae corruerant vel aere dirutae erant vel quarum bancae ut hodierni dicunt ruptae erant. Quod illa argentaria pecuniam debebant domibus argentariis in CFA locatis ibi crisis magna erupsit.
Adhuc in dubio est quare crisis erupsit et quare denique superata est. Decem annis post anno 1939° bellum orbis terrarum alterum incepit, et numerus opere carentium in Europa et America decrevit.