Imperium Austro-Hungaricum
E Vicipaedia
Imperium Austro-Hungaricum civitas fuit, quae anno Domini 1867 a Imperio austriaco et Hungaria constitutum erat.
Ante Bellum Orbis Terrarum I Austria-Hungaria in Europa civitas secunda (post Russiam), quod ad incolas pertinuit, atque tertia (post Russiam ac Germaniam), quod ad territorium, erat. Imperium ex duobus regnis ac multis regionibus consistebat. Hi omnes lingua ac institutis inter se differebant.
Imperium anno Domini 1919 extintum est, quia post cladem Austriae et Hungariae in Bello Orbis Terrarum I Imperium inter vincitores divisum est novaeque respublicae natae sunt. Multae hodie indipendentes civitates nam Imperio Austro- Hungarico pertinebant:
- Austria
- Bosnia et Herzegovina, vide tabulam (18)
- Cechia, vide tabulam (1), (9) (11)
- Croatia, vide tabulam (5), (17) et partem (7)
- Hungaria vide tabulam (16) sine Transilvania
- Slovacia, vide tabulam partem (6)
- Slovenia, vide tabulam (4) et partem (7) atque (12)
Aliae civitates terras Imperii caperunt:
- Italia (Forum Iulii et Venetiam Iulia et Tridentum et Tirolum Meridionale), vide tabulam partem (7) et (13)
- Polonia (Galitiam)
- Romania (Transilvaniam atque Bucovinam)
- Serbia (Banatum)
[recensere] Imperatores
In Imperio Austro-Hungarico imperator Austriae erat idemque rex Hungariae. Ab anno Domini 1867 usque ad annum 1918 duo fuerunt imperatores atque reges domus regnatricis Habsburgi:
- Franciscus Iosephus I 1867–1916
- Carolus I 1916-1918