Lingua Noroena
E Vicipaedia
Lingua Noroena, quae lingua ipsa Norrøn fere appellabatur, lingua Germanica septentrionalis erat, quae usque ad saeculum 17 in insulis Orceadibus et Catis (sive Hialtis) dicebatur. Verba autem et formae in Orceadibus adhibita atque ea in Catis adhibita valde inter se differunt. Hodie exstincta est. Pauca tantum verba scripta remanent, sed etiam homines hodie has insulas habitantes in lingua sua reliquiis illius linguae (paucis verbis, aliquot proprietatibus grammaticis) uti solent.
[recensere] Lege etiam
- Michael P. Barnes: The Norn Language of Orkney & Shetland. Shetland Times 1998. ISBN 1898852294 (72 paginae, unicus liber de Lingua Noroena)