Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus
E Vicipaedia
Nero Claudius Caesar Augustus, natus die 15 Decembris 37 in Antium, Romae, et mortuus 9 Iunii 68, Imperator Romanus erat.
Lucius Domitius postea Nero nominatus anno 37. Antii natus est. Domitius una cum Agrippina matre a Caligula in exsilium pulsus est, sed Caligula anno 41. iugulato Claudius imperator Agrippinam eiusque filium in regiam reduxit atque Domitium adoptavit. Anno 53. Nero in matrimonium filiam Claudii Octaviam duxit.
[recensere] Pueritia
Puer infelix amisso quidem patre, cum tres annos natus esset, matre paulo post relegata, in Domitiae Lepidae domo adolevit, quae ex coniuge Messalla quodam monstrum illud, Messalinam dico, pepererat. Sed novo principe inaugurato fortuna eius commutata est. Agrippina enim revocata Claudius Domitii patrimonium restituit. Mater autem cum Augusta esset facta, dignitatem filii in illa domo confirmandam esse rata propter coniugis ignaviam omnia facile impetravit. Itaque Domitius a Claudio adoptatus et in gentem Claudiam ascitus ab illo tempore Nero Claudius Caesar nominatus est. Et dum Agrippina filium paulatim ad purpuram admovebat, Seneca varium eius ingenium et ad Musas aptissimum excolebat. Is autem, cui quidem nihil dulcius esset quam versus facere, parvo labore in ea arte versatus apud mirantem populum libenter carmina vel recitare vel canere solebat.
[recensere] Imperium
Claudius mortuus est anno 54. et Nero ei in imperio successit. Agrippina mater et Seneca per Neronem regnaverunt primos quinque novi principatus annos. Nero, cum rebus publicis non delectaretur, conviviis se dedit, et Poppaeam Sabinam in deliciis habuit. Agrippina, cui mores filii non placebant, anno 59. necata est, fortasse iussu Neronis.
Anno 62. Octaviae nuntium misit et Poppaeam in matrimonium duxit. Postea Octavia mortua est. Nero multos cognatos necavit, ita ut Senecam alienaret, qui Neronem in pleno imperio reliquit.
Anno 64. urbis pars maxima incendio deleta est. Tacitus rerum gestarum scriptor Neronem, cum Roma arderet, fidibus cecinisse memoriae tradidit. Nero autem Christianos de incendio accusavit et protinus Romam monumentis suis ornare coepit, quorum in numero etiam Domus Aurea erat.
Anno 65. coniurationem Pisonis patefecit. Piso, Lucanus poeta, Seneca, alii coniurati coacti sunt, ut mortem sibi consciscerent.
Anno 66. Poppaea mortua rumor erat eam ab ipso Nerone necatam esse. Nero magna peregrinatione Graeciam anno 67. et seditione quadam pacata Galliam Hispaniam Africam adiit. Nero imperio depulsus est a senatu et manus sibi attulit anno 68.
Suetonii De Vita Caesarum |
---|
Vita Divi Iuli - Vita Divi Augusti - Vita Tiberi - Vita Gai - Vita Divi Claudi - Vita Neronis - Vita Galbae - Vita Othonis - Vita Vitellii - Vita Divi Vespasiani - Vita Titi - Vita Domitiani |