Notatio scaccorum algebraica
E Vicipaedia
Notatio scaccorum algebraica est solitissimum systema scaccorum ludorum notandi, et id quo ludi in certaminibus internationalibus scribuntur.[1]
Index |
[recensere] Nomina quadris
Incipiamus nominando omnia quadra scaccarii cum coordinato:
Scaccarium continet 64 quadra, in ordinibus columnisque 8 x 8.
Columnis, quae lusores iacent dextrorsum et sinistrorsum, dantur litterae a-h, cum a est ad manum sinistram lusoris albi, h ad dextram.
Ordinibus dantus numeri 1-8, cum 1 est proximum album, 8 proximum nigrum.
[recensere] Nomina militibus
Nomen | Littera[2] | Pictura |
---|---|---|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Nomen omnium militum, nisi peditum, abbreviatur magna littera. Haec abbreviatio solet esse littera prima nominis militis in lingua lusoribus dicta. Vide si vis indicem abbreviationum militum in linguis nonnullis.
Apud quos Anglice loquuntur, et hic, quod saepe scaccorum ludi in certaminibus inter nationes Anglice notantur, Rex abbreviatur K ab King, Regina Q ab Queen, Turris R ab Rook, Episcopus B ab Bishop, Eques N[3] ab Knight (ita quod K etiam scribitur King), et Pedes P ab Pawn.
Nota bene, pedites saepius non notari a littera, immo ab absentia litterae.
In litteratura scripta pro lectoribus internationalibus, litterae non scribuntur at symbola.
[recensere] Notatio motuum
Motus notantur LITTERA militis moti / littera columnae quam movet / numerus ordinis quam movet. Eg Be5 indicat "episcopum movisse in quadrum e5". c5 indicat "peditem movisse in e5", quod littera peditis saepissime non notatur.
[recensere] Notatio captionis
Si miles militem capiat, x scribitur inter litteram militis et litteram quadri, eg Rxe5 indicat "turrem captasse in e5"). Si pedes capiat, littera columnae in loco litterae militis scribitur, eg exd5 indicat "peditem ex columna e captasse in d5". In praetereundo notatur litteris columna qua pedes exiit, x, et coordinatum quadri quod movet.
[recensere] Promotio
Si pedes fiat promotus, littera militis selecti scribitur post numerum motus, e.g. e1q indicat "peditem nigrum (ita, quod ordo ultima albo est 8) in columna epromotum esse in reginam". Aliquando = scribitur, ita: e1=Q.
[recensere] Adrochatio
Adrochatio notatur 0-0 ad latus regis, et 0-0-0 ad latus reginae.[4] Etiam, adrochatio notetur motum regis solum nominando, quod nisi adrochationem agens, numquam movebit praeter unum quadrum.
[recensere] Cautum et mattum
Motus qui regem cavet notatur cum + addito. Mattum notatur # (nonnulli scribunt ++, at # praeoptatur). "Mattum" scriptum post notationem etiam satisfacit.
[recensere] Ludi finis
Ludo finito, 1-0 indicat victoriam albo, 0-1 nigro, et ½-½ ludu aequum.
[recensere] Sententia et ratio
Sapientia motus possit adnotari a punctuatione.
- ! adnotat motum bonum
- !! motum optimum
- ? errorem
- ?? peccatum
- !? motum curiosum, qui possit non esse bonus
- ?! motum dubium, at non facile negatum
[recensere] Exemplum
"Mattum scholaris" |
Motus scribuntur in uno ex duobus modis:
(1) in duabus columnis, albi/nigri, preceded by the move number and a period:
- 1. e4 e5
- 2. Nf3 Nc6
- 3. Bb5 a6
(2) in textu: 1. e4 e5 2. Nf3 Nc6 3. Bb5 a6.
Textus motus interrumpat, et "..." indicat motum sequentem:
- 1. e4 e5
- 2. Nf3
- Niger pedem defendit.
- 2. ... Nc6
- 3. Bb5 a6
Exumplum notationis ludi ad dextram animati, "Mattum scholaris" appellati, est subter datum:
1. e4 e5
2. Qh5?! Nc6
3. Bc4 Nf6??
4. Qxf7# 1-0
Vide exemplum scaccorum ludi longior.
[recensere] Nomina militibus et scaccorum ludo linguis nonnullis
Haec sunt nomina et abbreviationes militibus in linguis nonnullis:[5]
-
Lingua rex regina turris episcopus eques pedes[6] Scacci "Scaccus!" "Mattus!" figura ... ... ... Anglice K king Q queen R rook B bishop N (Kt) knight (P) pawn Chess Check Checkmate Arabice م ف ر فل حص شطرنج Batave K koning D dame T toren L loper P paard pion Schaken Schaak Mat Bohemice K král D dáma V věž S střelec J jezdec (P)' pěšec Šachy Šach Mat Cambriane T teyrn/brenin B brenhines C castell E esgob M marchog G gwerinwr Gwyddbwyll Siach Siachmat Catalane R rei D dama/reina T torre A alfil C cavall (P) peó Escacs Escac, Xec Escac i mat Danice K konge D dronning T tårn L løber S springer (B) bonde Skak Skak Hebraice מל מלכה צריח רץ פרש רגלי שחמט Esperantice R reĝo D damo T turo K kuriero Ĉ ĉevalo (P) peono Ŝako Ŝak Estonice K kuningas L lipp V vanker O oda R ratsu (E) ettur Male šahh Finnice K kuningas D kuningatar T torni L lähetti R ratsu (S) sotilas Sakki Sakki Francice R roi D dame T tour F fou C cavalier (P) pion Jeu d'échecs Échec Échec et mat Germanice K König D Dame T Turm L Läufer S Springer (B) Bauer Schach Schach Matt Graece Ρ βασιλιάς Β βασίλισσα Π πύργος Α αξιωματικός Ι ίππος πιόνι Σκάκι Mάτ Hispanice R rey D dama T torre A alfil C caballo (P) peón Ajedrez Jaque Jaque mate Hungarice K király V vezér B bástya F futó H huszár (P) gyalog/paraszt Sakk Sakk Iaponice キング クイーン ルーク ビショップ ナイト ポーン チェス Islandice K kóngur D drottning H hrókur B biskup R riddari (P) peð Skák, tafl Skák Indonesice R raja M menteri B benteng G gajah K kuda (P) pion Catur Skak Italice R re D donna T torre A alfiere C cavallo (P) pedone Scacchi Scacco Scacco matto Lithuane K karalius V valdovė B bokštas R rikis Ž žirgas (P) pėstininkas Šachmatai Šach Matas Lusitane R rei D rainha T torre B bispo C cavalo (P) peão Xadrez Xeque Mate Norvegice K konge D dronning T tårn L løper S springer (B) bønde Sjakk Sjakk Polonice K król H hetman W wieża G goniec S skoczek (P) pion Szachy Szach Mat Romanice R rege D regină T turn N nebun C cal (P) pion Şah Şah Mat Russice Кр король Ф ферзь Л ладья С слон К конь (П) пешка Шахматы Шах Мат Sicule R re D riggina T turru A alferu S scecchu (P) pidinu Scacchi Slovacice K kráľ D dáma V veža S strelec J jazdec (P) pešiak Šach Šach Slovenice K kralj D dama T trdnjava L lovec S skakač (K) kmet Šah Šah Suecice K kung D dam T torn L löpare S springare (B) bonde Schack Turcice Ş/K şah/kral V vezir K kale F fil A at (P) asker/piyon Şah Mat Ucrainice Kр король D королева T тура C слон K кінь (П) пішак Шахи Шах Мат
[recensere] Notae
- ↑ FIDE De legibus scaccoum, App. E. In 11 December 2006
- ↑ Littera est derivata ex nomine Anglico, quo notatio scaccorum scribitur.
- ↑ Etiam scribitur Kt, vel S ab Germanico vocabulo Springer (Bedeutungen, 2).
- ↑ Nota hanc esse scriptam in FIDE Enchiridione, at PGN postulat O-O et O-O-O.
- ↑ Nomina multa ex hac pagine:[1]
- ↑ Memento, littera peditibus non scribitur in notatione algebraica.
[recensere] Nexus externi
- FIDE regulae de natione (Anglice) (vide appendicem E)
- Situs notationis (Anglice)