Rhomium
E Vicipaedia
Rhōmium (Latinitate puriore: vinum caribbaeum, vel sicera nautica) est temetum melicrato simile, sed ex saccharo in loco mellis. Ex siropo vel mellaceo sacchari, sive cannae suco, praesertim fermantatur et distillatur. Distillatum, liquor pellucidus, in capsis roburneis conditur. Rhomium praesertim fit in Caribbaeo et ad ripas Demerarae in Africa Australis, sed etiam in Australia et India. Magnam famam habet ex usu nautico, praesertim apud piratas et Classem Brittanicam. Sunt rhomia fusca, aurea et candida.
Nautae brittanici inferiorum ordinum dilusum, superiorum autem ordinum merum solebant rhomium potare.