Arthurus Rex
E Vicipaedia
Arthurus Rex seu Arturus, Arthur est celeber in mythologia Britannica, ubi ille visus est summum exemplar regis et in bello et in pace.
Circum quem multae fabulae ortae sunt, quae omnino vocantur Res Britannica. Dicitur natus est in saeculo VI. Multi discrepant si Arthurus vere fuisset, sive aliquis ei similis, aut si omnino mythica persona esset, qui verisimilis historicae personae factus esset.
Titulus eius rex etiam est disputatus: in locis veterrimis et in operibus Valliensibus, numquam titulum regem habet, sed appellatus in vetere opere est ille dux bellorum, et in operibus mediaevalibus Valliensibus ameraudur (Latine imperator in sensu antiquo, ut in antqua re publica Romana, praefectus).
Arthurus possedit spatham mirabilem, Caliburnum appellatam.