Asterix
E Vicipaedia
Asterix, -igis m, Francice Astérix m
- Persona ex libris pictis.
- Libri picti comici de Asterige et Obelige Gallis. Rubricastellanus Germanus libros in Latinum sermonem vertit. Auctores librorum Asterigis Renatus Goscinny et Albertus Uderzo Francici fuerunt.
In comicis de Asterige multi loci in lingua Latina sunt. Sic popularitas linguae Latinae aucta est. Ergo vis comica vicit.
Clara est sententia: Delirant isti Romani. (Quae sententia includit referentiam de "SPQR", ab Italianis interpretatam italice, cum grano salis, "Sono pazzi questi Romani", id est Delirant isti Romani).
Index |
[recensere] Fabula
Anno L a.C.n omnis Gallia a Romanibus occupata est nisi singularis vicus Gallis indomitabilibus inhabitatus. Huius vici egregii personae sunt:
- Asterix vir fortis parvo corpore sed maxima intelligentia est qui habet vires ingentes e potione magica a Miraculide Druide parata.
- Obelix ingens amicus Asterigis est. Quod infans in aenum magica potione plenam cecidit huius potionis non plus eget. Se non crassum sed valido corpore praeditum esse confirmat. Semper cane suo nomine Idefix comitatus est.
- Miraculix Druides potionem magicam pro omnibus inhabitantibus vici praeparat quae vires magis quam naturales attribuit. Francogallice Panoramix appellatus est.
- Maiestix (francogallice Abraracourcix) princeps vici unam rem solam, ne caelum ei in caput cadet, timet. Unica persona quae Maiesticem regit uxor eius est.
- Cantorix velut francogallice Assurancetourix poeta et cantor terribillima voce praeditus est. Ergo diebus festis ore fortiter cluso vinculo ad arbor ligatus est ne cantare possit.
Denique aliae personae Historiae partes habent, in primis C. Iulius Caesar, deinde Cleopatra et M. Iunius Brutus.
In originali Francogallico necnon in aliis versionibus vulgaribus, pirata senex utitur praecipue Latinis sententiis illustribus, sicut "O tempora, o mores" vel "O fortunatos nimium agricolas".
[recensere] Libri
Numerus - Titulus latinus | Numerus - Titulus archetypus |
---|---|
01 - Asterix Gallus (1973) | 01 - Astérix le Gaulois (1961) |
02 - Falx aurea (1975) | 02 - La Serpe d'or (1962) |
03 - Asterix apud Gothos (1976) | 03 - Astérix chez les Goths (1963) |
04 - Asterix Gladiator (1977) | 04 - Astérix gladiateur (1964) |
05 - Iter Gallicum (1978) | 05 - Le Tour de Gaule (1965) |
06 - Asterix et Cleopatra (1980) | 06 - Astérix et Cléopâtre (1965) |
07 - Certamen principum | 07 - Le Combat des Chefs (1966) |
09 - Asterix apud Britannos | 08 - Astérix chez les Bretons (1966) |
11 - Asterix et Normanni | 09 - Astérix et les Normands (1966) |
13 - Asterix Legionarius | 10 - Astérix légionnaire (1967) |
14 - Clipeus Arvernus | 11 - Le Bouclier Arverne (1968) |
15 - Asterix Olympius | 12 - Astérix aux Jeux Olympiques (1968) |
16 - Asterix atque olla cypria | 13 - Le Chaudron (1969) |
17 - Asterix in Hispania | 14 - Astérix en Hispanie (1969) |
19 - Tumultus de Asterige | 15 - La Zizanie (1970) |
23 - Asterix apud Helvetios
(nuntiaverit, sed non edet) |
16 - Astérix chez les Helvètes (1970) |
- | 17 - Le Domaine des Dieux (1971) |
- | 18 - Les Lauriers de César (1972) |
- | 19 - Le Devin (1972) |
- | 20 - Astérix en Corse (1973) |
- | 21 - Le Cadeau de César (1974) |
- | 22 - La Grande Traversée (1975) |
- | 23 - Obélix et compagnie (1976) |
- | 24 - Astérix chez les Belges (1979) |
08 - Fossa alta | 25 - Le Grand Fossé (1980) |
10 - Odyssea Asterigis | 26 - L'Odyssée d'Astérix (1981) |
12 - Filius Asterigis | 27 - Le Fils d'Astérix (1983) |
18 - Asterix Orientalis | 28 - Astérix chez Rahàzade (1987) |
20 - Asterix et Maestria | 29 - La rose et la glaive (1991) |
21 - Navis actuaria Obeligis | 30 - La galère d'Obélix (1996) |
22 - Asterix et Latraviata | 31 - Astérix et Latraviata (2001) |
- | 33 - Le ciel lui tombe sur la tête (2005) |
[recensere] Etymologia
Lat. astrum + suffixum Gallicum -rix, -rigis, id est rex sicut in Vercingetorige (= rex magnus centum proeliorum).
In philologia hellenistica, usa e.g. pro LXX versio Sacrae Scripturae, "asteriscus" et "obelus" duo signa sunt quae designant verba addenda aut omittenda. Ideo, figurae "Asterigis" et "Obeligis" includunt eruditissimam referentiam! Obelix significat etiam "obeliscus" et " veru" scilicet quia Obelix amat apros
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Asterigem spectant. |