Georgius Wilhelmus Fridericus Hegel
E Vicipaedia
Georgius Wilhelmus Fridericus Hegel | |
---|---|
Georg Wilhelm Friedrich Hegel | |
Natus | 27 Augusti 1770 Stuttgarti |
Obiit | 14 Novembris 1831 Berolini |
Georgius Wilhelmus Fridericus Hegel seu Hegelius maximus philosophorum Germanorum, qui dicitur totam historiam totamque philosophiam novisse, et successor Immanuelis Kantii fuit.
Qui sicut Kantius maiorem partem vitae magister philosophiae in academia degebat. Hegelius "Idealismum" a Kantio statutum et philosophiam naturalem, quam Christani habent, cum philosophia spiritus iunxit. Ergo ita monstrat systematem suum triangulae formae esse. Kantianum statutum "res ipsam" cognosci non posse a seipso dissentire ab Hegelio monstratum est.
Kantius docuit nos res cognosci non posse nisi earum apparitiones. Res ipsa autem illum celebre Ding an sich ut [[lingua Theodisca|Germanic] appellatur numquam cognosci posse.
E contrario Hegelius exposuit si res est etiam cognosci potest, sin autem non est cognosci non potest. Phaenomena rerum et ipsae res non dividenda sunt. Phaenomena pars rerum sunt. Eo quod autem phaenomena semper mutantur, etiam res non stabiles et constantes sunt, sed res sunt processus illas ipsas cognoscendi.
De opinione autem Aristotelis, qui dicit mundum in multas partes divisum esse, Hegelius dubitabat et arbitrabatur omnia omnibus coniuncta esse. Mundus totalitas est. Hoc nunc a nobis cognito noscimus clarissime id iam a Hegelio dictum, etiam duas res inter se repugnantes ad unam rem ampliorem iungi posse.
Haec forma quae autem non ab ipso Hegelio orta est celebris est:
- Thesis
- Antithesis
- Synthesis
Hegelius ipse dixit
- Affirmatio
- Negatio
- Negatio negationis
Magni momenti est quod negatio negationis secundum Hegelium non eundem est quam prima affirmatio. Hegelius sua logica dialectica ita contradicit logicae classicae vel analyticae quae dicit Non-(Non-A) iterum A esse. Logica dialectica Hegeliana ergo ad mutationes, ad processus, ad saltus subitos ut ita dicam naturae societatisque spectat.
Propter hoc Hegelius magnam vim in Carolum Marx habebat, qui putavit placita Hegeliana - mutatis mutandis - ad res novas studendas spectare. In Hegelium ipsum (et in Kantium) res novae quae in Francia anno 1798 agebantur magnam vim habebant.
[recensere] Literatura
- Petrus Thrams: De Georgio Willelmo Friderico Hegel. VOX LATINA. Comentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., tomus 42/2006/fasciculum 165.