Gregorius Magnus
E Vicipaedia
![]() |
||
Sanctus Gregorius Magnus 540–12 Martii 604 |
||
---|---|---|
Decessor: Pelagius II |
Papa: 590 - 604 |
Successor: Sabinianus |
Index paparum |
Sanctus Gregorius Magnus papa, doctor ecclesiae, fuit sexagesimus quartus pontifex Sanctae Romanae Ecclesiae, et primus illius nominis. Natus circa annum 540, papatum assumpsit anno 590, et ecclesiam rexit 14 annis, usque ad mortem die 12 Martii 604. Bene meruit nominationem "Magnum," cum plurima notabilia fecit non tantum pro ecclesia suae aetatis, sed etiam pro mundo usque ad hodiernum tempus. Iuventutum vixit in tempore magni perturbationis, sed in familia praeclarae sanctitatis. (Mater ac duae amitae sunt sanctae in calendarium inscriptae.) De familia patricia et optime educatus, munera assumpsit in vita civile, iam praefectus Romae anno 573 ; proximo tamen anno, Sanctus Gregorius elegit omnia relinquere, et vitam monasticam assumere. Dedit patimoniam suam in Sicilia ad monasterios, et convertit domum in monte Coeliano in monasterium, ubi habitum sumpsit, et tribus annis silenter vixit. Gregorius tamen non erat destinatus ad vitam absconditam, et anno 578, protestante eo, papa eum diaconum ordinavit. Missus est in Byzantium, legatus papae Pelagii II, ubi fidem in resurrectione defendit contra Eutychium, patriarcham Constantinopolis, qui plenam corporalitatem corporis resurrecti negavit.
Anno 586, Romam reversus, monasterium Sancti Andraeae nove intrabat, et finivit librum Moralium in Iob, quod inter varia opus magistri scripsit. Anglicis paganis vistis, voluit Angliam ire ad eos convertendos, et permissionem a papa accepit, sed populus Romanus itenerarium non permisit. Anno 590, post varia pestilentia Romae, mortuus est papa, et Gregorius unanimiter est electus in Romanum episcopatum. Ille strenue protestebat, sed confirmato a imperatore, baiulatus in Basilicam Sancti Petri, est consacratus Romanus Pontifex.
Non possumus omnia quae fecit in papatu praebere, sed inter magnas infirmitates, vitam simplicem vivens, pauperos adiuvens, in quattuordecim tantum annos plurima fecit pro vita ecclesiae et urbis. Reformavit liturgiam, tantum ut missale saepe dicitur "Gregorianus," cum Canto Gregoriano, quae liturgiam ornat. Liturgiam stationalem amplius solemniavit, cum nota praedicatione. Reformavit vitam eclesiasticam, et gubernavit ecclesiam per totum orbem terrarum diffusam, epistolas et nuntios mittens in extremas orbis regiones. Misit Augustinum Cantuariensem Angliam, ubi Romanitatem ab eo solidebatur. Mortuus est 12 Martii 604, et est sepultus in basilicam Vaticanam.
[recensere] Opera
- Moralium in Iob
- Dialogi, cuius libri secundus et quartus vitae Sancti Benedicti dicati sunt.
- Regula Pastoralis
- et alii
[recensere] Nexus Externi
- De Encyclopedia Catholica (Anglice)
Categoriae: Papae | Sancti | Biographia | Homines | Theologi