Pius VII
E Vicipaedia
Pius PP. VII Ludovicus Barnaba Chiaramontus 14 Augusti 1740–20 Augusti 1823 |
||
---|---|---|
Decessor: Pius VI |
Papa: 1800 - 1823 |
Successor: Leo XII |
Index paparum |
Ludovicus Barnaba (in religione Gregorius) Chiaramonti, ( Italice Luigi Barnaba Chiaramonti) natus 14 Augusti 1742, mortuus die 20 Augusti 1823, fuit papa a die 14 Martii 1800 cum nomine Pio VII. Antequam papa creatus est, Chiaramonti fuit monacus Benedectinus.
Index |
[recensere] Iuventus
Ludovicus Barnaba (in religione Gregorius) Chiaramonti Caesenae in regione Italiae Aemilia et Romania natus est, filius comitis Scipionis Chiaramonti et uxoris eius, Ioannae Ghiniae ( Italice Giovanna Ghini). Mater eius erat religiosissima mulier nobili genere nata sed e familia sine divitiis, quae adfina Braschis, gente ex qua oritur papa Pius VI erat.
Ludovicus , novem annos natus, ingressus est in abbatiam Benedectinam Sanctae Mariae montis (Italice Santa Maria del Monte) apud Caesenam, ubi anno 1756 uti novicius admitittitur. Post duos annos die 20 Augusti 1758 Ludovicus monacus creatus est et sibi nomen imposuit Gregorium.
Postea Ludovicus Ravennae in schola dicata filiis nobilitatis studuit. Mox seniores abbates, qui indolem eximiam iuvenis viderunt, miserunt eum Patavium in monasterium Sanctae Iustinae, quod illo tempore inquisitio Venetiae suspicabatur Iansenismum. Postea Ludovicus Romae, in collegio Sancti Anselmi, theologiam studuit.Die 21 Septembris 1765 Ludovicus presbyter ordinatus est et paulum post doctor thelogiae fit et Parmae apud abbatiam Benedectinam Sanctae Ioannae Romaeque docuit.
[recensere] Pastor
Die XV Februarii 1775 socius ac consobrinus Ludovici Ioannes Angelus Braschi ( Italice Giovanni Angelo Braschi) papa (Pius VI) factus est. Ludovicus prior abbatiae Sancti Paoli Romae creatus est.
Anno 1783 Ludovicus a papa Pio VI episcopus Tiburis (hodie Italice Tivoli) et post duos annos Fori Cornelii (hodie Italice Imola) factus est. Die 14 Februarii 1785 Ludovicus Chiaramonti etiam cardinalis creatus est.
Cum anno 1796 Napoleo Italiam aggressus est, Chiaramonti opinionem praeiudicatam contra Bonaparte non habebat.
[recensere] Inde latinitas nondum castigata est!!!
Nec habebatur in principio hostilis in ordinem publicum quem regimen Gallum instituere cupiebat in terris subditis. In Iunio anni 1796, diocesis invaditur a gallis copiis ducis Augereau.Napoleo creat Rempublicam Cisalpinam. Reclamatus Romam in 1797° anno,futurus Pius VII est in modicorum parte et sustinet Foedus Tolentini. In epistula ad suae diocesis incolas , petit ut subdicentur " in rebus hodiernis mutationis imperii, auctoritati victoris imperatoris exercitus Galli. " In homilia anni 1797 Nativitatis, sic adfirmat :
:" Inter vos, amatassimi fratres, populi imperii species non sententiis quas pronuntiavi opponitur nec Evangelio repugnat ; at contra postulat omnes sublimas virtutes quas in solis scholis Iesu Christi discuntur. Sic , carissimi fratres, estote boni Christiani, et optimi populares eritis !"
In novembribus 1799,exacto "Directorio" per coniurationem, Bonarpartis primus consul factus est. Futuri nexus inter has duas nationes ( Pontificis terrae et Gallia) inter manus amborum erat.
[recensere] Conclave
Secundum historicos, cum Valentiae Pii VI, ferme captivus copiis Napoleonis I, exhaustus moriretur in ipsis rebus novis Gallis, multi putabant pontificatum in aeternum deponi. Tamen, cardinales in conclave vocati qui novum papam eligerent expectata fallerunt.30 novembris 1799, Venetiae,in insula monasterii Benedectini Sancti Georgi maioris, protecta ab Austria, 35 cardinales conveniunt ut conclave tenerent quia Romae non licebat congregari. In primis comitiis, Chiaramontius cardinalem Bellisomium sustinet, protectum a Pio VI et canditatum partium Braschiorum. Sed pars strenua minor ducta a Gallis et Austriacis obstant. Cum Galli cardinalem Gerdilem premerentur, ex Sabaudia, Austria tum sustinuit cardinalem Matteum qui non posset certa suffragia obtinere.14 martii anni 1800,post plures menses inertiae, Chiaramontius , quem faveret cardinalis et archiepiscopus gallus Maury et secretarius ipse conclavis, cardinalis Consalvius, canditatus compromessi papa electus est, annos 58 agens aetate. Nuncupatur a Pio VI qui cognomen "papae martyrii" acceperat. Pius VII habebatur tum pius, fidelis, sapiens et affabilis.
- Statim creat Cardinalem Consalvium secretarium status Vaticani. Austria tamen negat eum coronari in basilica Sancti Marci Venetiae. Accepit ergo in ecclesia Sancti Georgi Maioris tiaram ex charta trita factam quoniam vera Romae a gallis erepta est cum Pio VI.Papa Pio VII negante, spretae dignitatis causa, se acciri Viennam ab imperatore Francisco II, navis austriaca appulsa est Romam, quo intrat 3 iulii 1800.
[recensere] Statuum pontificis restauratio
Cum iniret Romam, Pius VII Vrbem a Neapolitanis occupatam atque Status Pontificis rerum novarum bellis eversos invenit. Pius VII, mense Augusto, cardinale Consalvio diacono et secretario status creato , alacriter de refectionibus administrationis curat, quae iam non sunt prorogandae. Circumdatur praelatis qui reformationem sustineant et coepit sociis Francorum veniam dare. Quattuor congregationes cardinalitias creat ut reformatio status inspiciatur. Eorum labores componuntur in bulla pontificis "Post diuturnas" die 30° octobris 1800. Instituta Pii VI restituntur, sed reficiuntur. Sic , publici ministri laici in administrationem pontificis ineunt, praesertim in annonis et exercitu.Sic, brevis epistula libertatem annonae constitit. Reformatio nummorum, in anno 1801°, inflationi pretiorum finem dare conatur. Fisci reformatio eam sequitur quae confundit in unum tributum privatum et verum , quod appellatur "dativa" 32 vectigalia et tributa. Quae saepiuntur a sacro collegio episcopisque. Quamquam custodia nobilis creata est, nobiles non satisfiunt. Cum oportet Consalvium officium relinquere in anno 1806, eius publica consilia audacia oblita sunt.Quod attinet ad liturgiam, laudibus indulsit in expiationem blasphemorum dictam in benedictione Sacri Sacramenti ut iniuriarum Deo venia detur
[recensere] Contra Napoleonem.
Ille et Napoleo assidue conflixerunt. Cum imperator Gallorum optaret ut sibi vota concederet , Papa, quamquam plerumque non resistebat, solam restitutionem statuum pontificalium volebat et postea liberationem 13 cardinalium cum pluribus captivis aut exsulibus clericis, monacis, sororibus, sacerdotibus aut sociis. In fine, libertatem sui secretarii status et ipsum reditum ab exsilio cupiit.