Homo neanderthalensis
E Vicipaedia
![](../../../upload/shared/thumb/b/b0/ButtonYellow.svg/20px-ButtonYellow.svg.png)
![Neanderthalensis in Chapelle-aux-Saints (Francia)](../../../upload/shared/thumb/e/e0/Homo_sapiens_neanderthalensis.jpg/250px-Homo_sapiens_neanderthalensis.jpg)
Homo neanderthalensis (Gulielmus King, 1863) est species generis Hominis familiae Hominidarum. Homo sapiens neanderthalensis in literatura scientifica etiam nominatur.
Nomen neanderthalensis nascitur ex nomine vallis Neandri apud Dusseldorpium (Germanice Düsseldorf), in qua, anno 1866, reliquiae hominis detectae sunt, ossibus similibus hominibus modernis, sed cerebro maiore (1650 centimetris cubicis), fronte recedente, habituque omnino robustiore.
Primo partes sceletonis Hominis neanderthalensis in Belgia detectae anno 1829, secundo Calpae, sunt in Hispania.
Homo neanderthalensis est species Europaea et Asiana. Antiquissima sceleta sunt circa duocentiens milliens annos antiqui. Species extincta ante 30 milliens annis circiter.
Putatur Hominem neanderthalensem ex Homine erecto aut Homine heidelbergensi ortus esse.