Satura
E Vicipaedia
Satura (-ae, f.), vel satira, haud satyra, scilicet 'satura lanx', significat primo sensu farraginem vel acervum cibi, propterquod alio sensu significat carmen ad res varias pertinens quod vitia saepe obiurgat. Quintilianus 10.1.93 scripsit "satura quidem tota nostra [i.e. Romana] est." Secundum Conte, verbum satura ab Graeco satyros non tractum est, sed iam in antiquis temporibus propter similitudinem mixta sunt.
[recensere] Quattuor poetae saturae noti
- Lucilius, secundo saeculo a.n.c., triginta libros satirae scripsit, quorum c. 1300 versus in fragmentis hodie supersunt.
- Persius, primo saeculo p.C.n. Discipulus philosophi Stoici Annaei Cornuti. Pauca opera eius post mortem recensa sunt ab Cornuto et edita sunt a Caesio Basso. Hodie prologum et sex libros saturae habemus.
[recensere] Bibliographia
G.B. Conte, Latin Literature, a history, trans. Solodow, Johns Hopkins, 1994.