Creta
E Vicipaedia
Creta (Graece: Κρήτη) est regio et insula Graeca.
Index |
[recensere] Historia
Creta inde ab antiquissimis temporibus sedes hominum navigandi et commercii peritissimorum fuit, qui qua lingua locuti sint, incertum est, cum eorum ne litteras quidem ipsas lineares A nominatas legere possimus. Constat autem Cretenses Graecos non fuisse. Tamen regnum illud vetustissimum Cretense in fabulis Graecorum maximi momenti est, quamobrem his temporibus a rege fabuloso Minoicum appellatur.
Saeculo XII a.C.n. Graeci stirpis Doricae insulam obtinuerunt, quibus multitudine florentibus Cretam Homerus in Iliadis cantu altero, versu 649, centum oppidis ornatam esse dixit.
[recensere] Mythologia
- Cretae Iupiter et natus et a matre in speluncam quandam abditus esse dicitur, ne a Saturno patre devoraretur.
- Illuc Europam etiam filiam regis Poenorum a Iove in tauri speciem converso abductam esse fama est, quo loco deo raptori Minoa regem Cretensium enixerit.
- Daedalus architectus optimus Cnossi in urbe Cretae labyrinthum prius aedificavisse traditur, quam una cum Icaro filio infelici alis factis in Italiam evolaverit.
- Minoa autem Minotaurum privignum suum in labyrintho inclusisse narrant. Denique Thesea filium regis Atheniensium Ariadna filia Minois iuvante monstrum illud occidisse.
[recensere] Oppida
[recensere] Montes
- Ida
[recensere] Nexus externus
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cretam spectant. |