Geographia Europaea
E Vicipaedia
Europa regio in occidente parte Eurasiae continentis terrae nominatur.
377.600.000 hominum continentem incolunt (anno 2001).
[recensere] Fines
Europa initium capit ab Oceano Atlantico, continetur montibus Uralibus, attingit etiam Mare Mediterraneum (olim Mare Nostrum appellatum) et algidissimum Mare Arcticum. Vel Pomponio Mela teste : «Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum, a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione Britannicum oceanum.»
[recensere] Montes
Vasta Europae pars plana est, sunt autem alti montes a parte meridiana (Alpes, Pyrenaei), minores a septentrionibus (Montes Caledonii et alii). Sunt autem qui montes Caledonios colles meros esse tenerent, si quando cum aut Carpathiis aut Caucasiis conlatos erunt.