Lupus
E Vicipaedia
Lupus | ||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Classificatio scientifica | ||||||||||||||
|
||||||||||||||
Nomen specialis | ||||||||||||||
Lupus (Canis lupus) animal mammiferum familiae Canidarum et progenitor canis mansueti est.
Olim lupi per totem orbem terrarum aderant; nunc solum in America Septentrionale, Eurasia, et Oriente Medio adsunt. In silvis, tescis arcticis, silva boreale, planis, et montibus habitant.
[recensere] Anatomia
Lupi sunt longi circa 100-150 centimetra, quorum triens cauda est. Pondus ab 25 usque ad 60 chiliogrammata est; mares maior femina sunt.
Corpus adaptatum ad longos cursus est, thorace tenui et musculis fortibus dorsi crurisque.
[recensere] Dicta et sententiae
Romani multis dictis lupos nominabant, exempli gratia:
- "Lupum videre" est tacere, nam visus luporum vocem humanam perdere habebatur: "sed in italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens." (NH 8.37), "vox quoque Moerim Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores Vergilii Eclogum 9, 53
- "Lupus in fabula!" dicitur siquis de quo loqueris ex inopinato apparet.
- "Lupum auribus tenere", hoc est esse in loco ancipite, scilicet quod siquis lupum auribus teneat, neque pertinere neque reliquere facul et sine periculo poterit.
- "Lupos apud oves custodes relinquere" sive "ovem lupo committere"
- "Lupo agnum eripere" = difficile facere.
- "Homo homini lupus", id est homines esse hominum ipsi praedatores.
- "Tantum curare quantum lupus numerum ovium" est omnino non curare.
- "Lupa" saepissime indicat scortum, qua re animalia ipsa nonnumquam potius "lupi feminae" dicuntur ne sit confusio.
- lupulus est quoque nomen plantae qua concoquitur cervisia.
- Cum lupis ululare.
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica si possis. |