Varadinum
E Vicipaedia
Varadinum (Hungarice: Nagyvárad; Germanice: Großwardein; alioqui Oradea) urbs in Romania est, in Biharensi comitatu in Transsilvania. Urbs ipsa 206,527 incolas habet (secundum censum 2002); area metropolitana cuncta circa 220,000 habet. Varadinum inter urbes florentissimas Romaniae est.
Index |
[recensere] Geographia
Urbs prope finem Hungaricam est, ad Chrysium Rapidum flumen.
[recensere] Historia
Varadinum historiam inivit in 1113. Arx Varadinensis, cuius ruinae etiamnunc manent, primo in 1241 nominatus est propter reparationes rapidas et subsidiarios necesse ut impetum in urbem a Mogolibus et Tartaris praeveniant. Non ante saeculum 16 autem erat quod urbs in vero increscere incepit. In saeculo 18, Franciscus Antonius Hillebrandt architectus Vindobonensis urbem designavit secundum modum Barocum; a 1752 multa aedificia historica constructa sunt, sicut Ecclesia Cathedralis, Palatium Episcopi, et Muzeul Ţării Crişurilor (Museum Terrae Chrysii).
[recensere] Oeconomia nationalis
Varadinum perdiu inter urbes florentiores Romaniae erat, propter locatione prope finem Hungaricam quae portus ad Europam Occidentalem esse facit. Post 1989, Varadinum renovationem fiscalem expertum est, non nimis de industria technica sed magis de industria ministratoria, propter basim sua consumptorum.
Varadini ratio inopiae negotii 6.0% est, minus quam Romaniae cunctae sed maius quam Biharensis comitatus 2%. Varadinum moderne producit 63% Biharensis comitatus productionem industrialem, dum 34.5% populationis comitatus habet. Industriae praecipuae sunt supellex, textilia et vestis, calceamenta, et cibi.
In 2003, Lotus Mercatus in Varadino patuit, urbis primum forum mercatorium.
[recensere] Ethnologia
annus | incolae | % Valachi | % Hungari |
---|---|---|---|
1910 | 69,000 | 5.6% | 91.10% |
1920 | 72,000 | 5% | 92% |
1930 | 90,000 | 25% | 67% |
1966 | 122,634 | 46% | 52% |
1977 | 170,531 | 53% | 45% |
1992 | 222,741 | 64% | 34% |
2002 | 206,527 | 70.4% | 27.5% |
Secundum censum 2002, assunt:
- Valachi: 145,295 (70.4%)
- Hungari: 56,830 (27.5%)
- Zingani: 2,466 (1.2%)
- Germani: 566 (0.3%)
- Slovachi: 477 (0.2%)
- Iudaei: 172
- Ucraini: 76
- Bulgari: 25
- Russi: 25
- Servi: 17
- Bohemi: 9
- Turci: 9
[recensere] Quartarii
Urbs compraehendit hos vicos, qui quartarii vocatur (Romanice: cartiere):
- Centru Oradea (Centrum Varadini)
- Vie (Vitis)
- Nufărul (Nymphaea)
- Rogerius
- Velenţa
- Cantemir
- Ioşia
[recensere] Vehicula publica
Systema vehiculorum publicorum ab OTL administratum est. Compraehendit 3 tramites traminum, et nonnullos laophororum. Urbs tres stationes ferriviae habet: centralem, occidentalem, et orientalem. Occidentalis “Vest” in vico Ioşia est, et centralis “Oradea” in centro urbis, prope vicum Vie.
[recensere] Homines clari
- Edmundus Beothy
[recensere] Nexus externi
- [http://www.oradea-bihor.ro/ Tourism
- Pagina officialis Varadini (Romanice)
- Varadini OnLine (Romanice)
- Bihor Online (Nuntii Biharenses interretiales)
- Realitate bihoreana