Nerva
E Vicipaedia
Marcus Cocceius Nerva (natus anno 35– obiit anno 98), imperator Romanus ab anno 96 usque ad mortem suam, non erat patricius Romanus; immo erat nobilitatis Italiae, natus 8 Novembris 35 Narniae, municipii Etrusci, in septentrionali Roma. Fuit imperator ultimus Italicus et familia et natu. Solitum cursum honorum non petiverat, quamvis consul cum Vespasiano anno 71 atque cum Domitiano anno 90 fuisset.
Domitiano caeso, anno 96, Nerva a Senatu imperator creatus est. Aditus sit a coniugatoribus quod erat senex orbusque, menatio ergo non sit. Regno suo incepto, inclusos pro maiestate liberavit, praedia publicata restituit, et Senatum consuluit amplius quam praedecessores. Favor tamen pro Domitiano inter exercitum valebat. Anno 97, Nerva a Praetorianis raptus est donec eis adsensus est praestitos pro morte Domitiani adferre.
Dicitur Nervam in exsilium misisse Clementem Romanum in Chersonesum.
Deinde Nerva Traianum, dux exercitus in limite Germaniae, adoptavit. Traianus imperator factus est, cum Nerva mortuus sit, mense Ianuarii anno 98.