Obsidio Leninopolis
E Vicipaedia
Obsidio Leninopolis (Russice: блокада Ленинграда, blokada Leningrada) a copiis Germanicis tempore Belli Magni Patrii (partis Belli Orbis Terrarum II) accidit. Ab 8 Septembris 1941 ad 27 Ianuarii 1944 durabat.
10 Iulii 1941, brevi tempore post initium belli Germaniae contra Unionem Sovieticam, inceptus est impetus exercitus hostilis ad Leninopolem (quae nunc Petropolis vocatur). 8 Septembris anno illo copiae Germanicae urbem illam obsederunt. Omnes viae suppeditationis Leninopolis clausae sunt, praeter “Viam vitae” per lacum Ladogam (quae ab mense Martii anni 1943 mansit sola via evacuationis hominum et fabricarum ex Leninopoli invectusque in urbem illam cibariorum, armorum, supplementi, etc.). Obsidio 29 menses fuit. Eius tempore plus 650 milia incolarum Leninopoli mortui sunt – ut plurimum, famis causa. Copiae Sovieticae urbem illam ex obssessione vindicare ne conari destituerunt. 18 Ianuarii 1943 perruperunt obsidionem Leninopolis, quae finita est ab 27 Ianuarii 1944.
8 Maii 1965 Leninopolis, resistantiae fortis incolarum suorum tempore obsidionis causa, dignata est titulo Urbis-herois.
[recensere] Fontes
- Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
- Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum (Russice) – Новый иллюстрированный энциклопедический словарь/ Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5