Venetia (urbs)
E Vicipaedia
Insigne | |
---|---|
![]() |
|
Nomen Latinum: | Venetia / Venetiae |
Nomen locale: | Venezsia |
Nomen Italicum: | Venezia |
Canalis grandis | |
![]() |
|
Indicia fundamentalia | |
Terra: | ![]() |
Provincia: | Venetia |
Regio: | Venetia |
Coordinata geographica: | 45° 26′ 0″Sept., 12° 19′ 0″ Ort. |
Altitudo: | 0 supra mare |
Area: | 412 km² |
Numerus incolarum: | 271.251 (tempus 31-12-04) |
Spissitudo incolarum: | 646 per km² |
Numerus cursualis: | 30100 |
Praefixum telephonicum: | 041 |
Numerus tributarius: | L736 |
ISTAT-Regio: | 027042 |
Pagina interretialis: | [1] |
Res aliae | |
Patronus: | Sanctus Marcus |
Dies sollemnis: | 25 Aprilis |
Venetia (Italice: Venezia, Venetice: Venezsia sive Venessia) est urbs in Italia. Multa exonyma sunt exempli gratia Anglicum Venice, Francogallicum Venise et Germanicum Venedig.
Ut multi viri docti Latinis litteris opinantur, Venetia urbs etiam Venetiae (-arum, f, pl.) vocari potest.
Incolae hodie circiter 270,000 sunt. Venetia urbs in toto mundo notissima est. Multi homines locum visitaverunt et visitant, quia Venetia in mediis aquis partis Maris Mediterranei, quod Hadriaticum appellatur, aedificata est. Venetia urbs aedificata est in mare, sed terra sub mari non firma est, itaque periculum est, ne Venetia mergat. Venetia vero bis per annum a mare inundatur.
Multi pontes, naves et eluvies in Venetia inveniuntur.
Index |
[recensere] Historia
Venetia condita est in Aevo Medio, nam cum anno 452 Hunni et postea anno 568 Langobardi Italiam invaderunt, populus fugit in insulas et paludes maris Hadriadici. Ibi se invicem salutabant verbis "Veni etiam". Ex quo secundum populi etymologiam verbum Venetiae orsum esse. Revera populus Venetorum nomen dedit. [1]
In Aevo Medio Venetia respublica potens in toto Mari Mediterraneo fuit.
[recensere] Ecclesia Catholica
Venetia est sedes patriarchalis (Archidioecesis Venetiarum). Presentis patriarcha est cardinalis Angelus Scola. Multi patriarchae Venetiae etiam cardinales fuerunt.
[recensere] Homines preclari
Venetiae olim vixerunt et hodie vivunt multi praeclari homines atque feminae, inter alios:
- Marcus Paulus Venetus, explorator
- Paulus II, papa
- Antonius Vivaldi, compositor
- Clemens XIII, papa
- Aldus Manutius, editor et typographus librorum latinorum graecorumque
Preterea, antequam papae creati sunt, patriarchae Venetiae fuerunt:
[recensere] Pinacotheca
Pons ad altam ripam vel pons alti rivi - Rialto [1] |
[recensere] Municipia Provinciae Venetiae
[recensere] Vide etiam
- Venetia (discretiva)
- Bibliotheca Marciana
[recensere] Nota
[recensere] Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Venetiam spectant. |
![]() |
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica si possis. |