Lingua Hebraica
E Vicipaedia
Lingua Hebraica lingua semitica est, qua usi sunt Hebrei a temporibus Veteris Testamenti.
Cum lingua Aramaica locum occupavit linguae Hebraicae in usu quotidina Hebraeorum, tempore Evangilae praedicationis, lingua Hebraica sollemniori usu reservata est. In Novo Testamento, loquitur de Hebraica lingua adhibita (cum Graeca Latinaque) in titulo Crucis Dominicae. In Apostolorum Actus, Paulus Apostolus utitur Graeca lingua sed nonnumquam (vide cp. 22) Hebraica.
[recensere] Post Templum eversum
Post Templum eversum, lingua Hebraica est facta lingua sacra liturgicaque, quae est adhibita tantum pro rebus sacris et version Graeca Veteris Testamenti a Iudaeis reiecta est.
In primaeva Christianitate, Biblia in Graeca (dicta LXX) versione saepius lecta erat. Patres Ecclesiae eruditi, sicut Origenes et sanctus Hieronymus, Hebraica lingua noverunt et usi sunt ad interpretandam Sacram Scripturam et ad emendandum eius textus. Ab "Hebraica veritate" sanctus Hieronymus interpretavit Latine Scripuras, scribens versionem quae Vulgatam dicitur.
Alii Patres, sicut sanctus Augustinus, aliquando rabbinos Iudaeos consuluerunt ut aliqua dubia in sensu litterali melius comprehenderent, sed Christiani fere omnes Hebraicam linguam non noverunt.
[recensere] Modernis temporibus
Saeculo 16, "Humanisti" pauci studuerunt linguam Hebraicam, quae notio saepe adhibita fuit a protestantibus reformatoribus in exegesi aut disputationibus de Sacra Scriptura.
Temporibus modernis, lingua est facta, vocatur etiam "Hebraica" (vulgo ivrit), quae adhibit alphabetam hebraicam et eius vocabularium, sed cum grammatica valde simplificata et elaborata secundum indo-europeanorum linguorum criteria (e.g. cum distinctione praeteriti, praesentis, futuri, quae non exstitit in Biblica lingua Hebraica). Auctor et initiator neo-Hebraicae linguae est Eliezer Ben-Yehuda (1858-1922).
Nonnulli Iudaei "religiosi" nolunt Hebraicam linguam pro rebus profanis uti. Haec lingua neo-Hebraica est sollemnis usus (cum Arabica) in civitate "Israel" moderna, ubi utitur a ca 5 000 000 incolis. In aliis mundi regionibus, ca 5 000 000 alii neo-Hebraica lingua utuntur.
[recensere] Abecedarium Hebraicae
Abecedarium Hebraicae e abecedarium Phoneciae derivatum est, et est quoque abecedarium pro lingua Aramaica et moderna lingua, quae est lingua Iiddica.
litterula,derivatus sonus א aleph, e bos derivatus est. a ב beth, e domus derivatus est. b ג gimel, e camelus derivatus est. g ד deleth, e ianua derivatus est. d ה he, e cavum aeris derivatus est. h ו vav, e clavus derivatus est. v ז zai, e arma derivati sunt. z ח heth, e saeptum derivatus est. h (durus) ט teth, e serpens derivatus est. t י ioth, e manus derivatus est. i כ caph, e manus derivatus cava est. c ל lamed, e stimulus derivatus est. l מ mem, e aqua derivatus est. m נ nun, e piscis derivatus est. n ס samech, e palus derivatus est. s ע ain, e oculus derivatus est. a פ fe, e os derivatus est. f צ sade, e uncus derivatus est. ts ק coph, e occiput derivatus est. q ר res, e caput derivatus est. r ש sen, e dens derivatus est. s ת thau, e crux derivatus est. t