Alexander Magnus
E Vicipaedia
Alexander III Magnus (natus 356 a.C.n., mortuus 10 Iunii 323 a.C.n.), filius Philippi II, rex Macedonius erat. Alexander Persiam (quae illo tempore etiam Aeguptum, Anatoliam, Babyloniam, Bactriam et Syriam includebat) subegit. Rex ille magnum imperium formavit, sed post mortem Alexandri detritus imperii ellius accidit.
Philippo interfecto successerat filius eius Alexander Magnus, cui Magni cognonem datum est propter rerum gestarum gloriam. Discipulus summi philosophi Aristotelis, Alexander litterarum et artium studio semper fuit deditus. Graecis igitur haud infensus erat ; Graeci autem libertatis avidiores erant, quam regis amicitiae. Cum igitur ille, in Asiam profecturus, contra Triballos pugnaret, Athenienses Thebanis et Lacedaemoniis coniucti arma resumpserunt. Alexander maxima celeritate in Graeciam properat, Thebas funditus evertit, excepta una Pindari poetae domo, Atheniensibus veniam concedit, et Graeciam Antipatro uni ex amicis regendam committit. Sed postquam, Asia subacta, terrarum orbem victoriis et fama sui nominis implevit, obiit Alexander ille Magnus.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
- Hofmann. Lexicon Universale: Alexander III. cognomentô Magnus
- Lysimachos.com - Articles about Alexander
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexander Magnus spectant. |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |