Planeta
E Vicipaedia
Planeta (-ae, m.) sive "stella errans," corpus caeleste est. Planetae propriam lucem non emittunt, et circum stellam, sive solem, orbitam sequuntur. Tamen difficile est dictu quid exacte planeta sit.
Haec definitio recens (24 Augusti 2006), quae tantum ad planetas nostri systematis solaris pertinet, ab Unione Astronomica Internationali (UAI) proposita est: Planeta corpus caeleste est
(a) quod circum solem revolvatur,
(b) cuius pondus tam magnum sit, ut formam (plus minusve) globatam habeat,
(c) quod vicinitatem orbitae suae purgaverit.
Secundum hanc definitionem circum solem octo planetae moventur.
Planetae extra systema solare circum alias stellas moventes planetae exteri nominantur.
Index |
[recensere] Planetae
- Mercurius (Graece Stilbon)
- Venus (Graece Phosphoros)
- Terra sive Tellus
- Mars (Graece Pyrois)
- Iuppiter (Graece Phaëthon)
- Io
- Europa
- Ganymedes luna maxima diametro systematis solaris est.
- Callisto
- Saturnus (Graece Phaenon)
- Vranus
- Neptunus
[recensere] Planetulae
- Ceres
- nonnulli alii Asteroidae
- Pluto signum PL originem habet de Percival Lowell, inv. anno 1931 in Arizona)
- Charon (inv. 1978.)
- Nix
- Hydra
- Eris
- nonnulla alia OZK (obiecta zonae Kuiperi)
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad planetam spectant. |
Systema solare nostrum |
Sol planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
planetulae: Ceres | Pluto | Eris corpora alia: Luna | Asteroidae | Planetoidae zonae Kuiperi |
Vide etiam corpora astronomica atque systematis solaris indicem corporum redactum secundum radium vel massam. |