Adolfus Hitler
E Vicipaedia
Adolfus Hitler | |
---|---|
Adolf Hitler | |
Natus | 20 Aprilis 1889 Brunoduni |
Obiit | 30 Aprilis 1945 Berolini |
Adolfus Hitler [1] (1889–1945) ab anno 1933 ad annum 1945 erat cancellarius Germaniae, qui novas res molitus conversione rei publicae facta etiam dux appellari voluit. Anno 1939 ille bello Polonis illato belli per totum orbem terrarum gesti alterius initium fecit.
Hitler dicionem recipit in Germaniam disturbata a Bello Orbis Terrarum I. Construens oeconomiam Germanicam, legiones Germanicas rearmatas, et dominium fascistam, Hitler studebat expandere Germanicum locum vivendi (vulgo: Lebensraum) quod induxit bellum per totum orbem terrarum gestum secundum quando Germania annexit Austriam, terrasque bohemicas, atque expugnavit Poloniam, de qua multa annexa sunt ad Germanicam ut formetur "Imperium Germanicum Maius" (vulgo: Großdeutsches Reich).
Quando fuit maxima, Germania Nazista insidebat maiorem partem Europae. Deinde victa est. Fine belli, Hitler induxerat necandum undecies decies centena milia hominum, maior pars eorum necata est in genocidio sedecies decies centena milia Iudaeorum, res quae nunc appellatur Holocaustus.
Index |
[recensere] Curriculum vitae
Hitler natus est Brunoduni in Austria die 20 Aprilis 1889. Pater fuit Aloysius Hitler, portitor ; mater, Clara, nomine Poelzelia nata fuerat.
Hitler dixit Iudaeorum culpam fuisse, quod Germani bello per totum orbem terrarum gesto primo, in quo Hitler miles fuerat, superati essent, quamobrem omnes Iudaeos necandos esse ratus ad sexagies centena milia eorum crudelissimo supplicio affecit.
Berolini) die 30 Aprilis 1945, bello in Europa paene finito, cum sese superatum poenasque daturum esse intellexisset, mortem sibi conscivit cum uxore sua, Eva Braun, quam eodem die in matrimonium duxerat.
Scripsit etiam librum De proelio meo inscriptum, quo quid de re publica sentiret fierique vellet aperte statuit.
[recensere] Notae
- ↑ Adolfus Hitler : ad litteram fortasse Adolfus Casarius quia Hütte = 'casa'.
[recensere] Vide etiam
- NSDAP
- Benitus Mussolini
- Svastica
- Iosephus Goebbels
- Martinus Bormann
- Ervin Rommel
- Amiralum Doenizius
- Coniuratio 20 Iulii 1944
- Reductio ad Hitlerum
[recensere] Nexus externus
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolfum Hitler spectant. |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |