Architectura
E Vicipaedia
Architectura (-ae, f.) est ars scientiaque adumbrandi aedificandique aedificia. Verbum architectura a Graece αρχιτεκτων (architekton, ab αρχι-, "dux", et τεκτων, "aedificator") defluit.
Vitruvius docet: Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur et fabrica et ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio ad propositum deformationis, quae manibus perficitur e materia, cuiuscumque generis opus est. Ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis proportione demonstrare atque explicare potest. Vitr., De arch. I 2,18ss
[recensere] Historia
- Architectura antiqua
Fines Architecturae antiquae multiplici sunt. Monumenta fecerunt saepe imperatores ad victorias celebrandas (vide exempli gratia Romae arces quasdam). Templa aedificaverunt, ut pietam demonstrarent aut ad se numina verterent. Aquae ductus aedificaverunt, ut aquam salubri potu ad urbes vel castra ducerent.
- Architectura mediaevalis
- Architectura moderna
[recensere] Vide etiam
- Templum
- Domus
- Aedificium
- Stadium
- Fora Imperialia
- Tectum displuviatum