E Vicipaedia
[recensere] Antiquitas linguae
Lingua Sanscrita est antiquissima inter linguas Indoeuropaeas. Quamquam linguae Hetthaea Graecaque antiquiores sint quia eorum scripta sunt antiquiora, lingua Sanscrita vero vetustior est quia phonologia et morphologia eius sunt linguae Indoeuropaeae propiores (inter alia linguae Hetthaeae desunt numerus dualis et genus neutrum): Quae lingua, exempli gratia, est vetustior, linguane Anglica an Lithuana, cuius testimonia scripta multo sunt posteriora?
Lingua Sanscrita (vedica et classica) per longum spatium temporis numquam scripta est, sed extitit et solum memoriae tradita est, et Vedae partim, antequam Arii Indiam ingressi sunt, compositi sunt. Fuit lingua culta a grege doctorum virorum, quibus nomen sanscrite “panditah”, inde ab aetate antiqua usque ad dies nostros. Opera maximi momenti hac lingua composita sunt (sed serius exarata) aetate qua vulgus ea non iam loquebatur (fortasse periodo vedica excepta).
Idem ac lingua Latina, lingua Sanscrita adhuc hodie longe lateque usurpatur velut lingua viva; non solum extant commentaria, emissiones radiophonicae et universitates studiorum quae eam colant, sed Unio Indiana eam constitutione recognovit inter linguas nationales, quarum sunt 18 (vide Index linguarum sollemnium Indiae). Omnes chartae nummariae inscriptiones habent his 18 linguis, Sanscrita addita. Chartae nummariae Europaeae duas habent voces, EURO graecis latinisque typis. Si volumus “euro, euronis” accipere, affirmare possumus linguam Latinam quoque inscriptionem chartas nostras habere! Census anno 1991 habitus numeravit 49736 homines quibus patrius sermo est Sanscritus.[1]
Nam cum lingua Sanscrita sit sacra hinduistis, quidam parentes eam usurpant loquendo cum liberis. Quod ad circulos vel institutiones linguae Sanscritae vivae attinet, unam saltem laudare sufficit, cui nomen est Samskrita Bharati[2] qui commentarium vulgat, cui index “Sambhasanah sandeśah” est. Quanto lingua Sanscrita simillima sit Graecae linguae, Latinaeque aliisque linguis Indoeuropaeis clarissime patet cum paucis verbis oculos intendamus:
Familia |
mātr |
pitr |
duhitr |
sunus |
bhrātr |
svāsr |
śvaśuras |
vidvā |
mater |
pater |
filia (daughter/thygater) |
filius (son) |
frater |
soror |
socer |
vidua |
Corpus |
dantas |
nāsas |
pādas |
karas |
keśas |
hrit/hridayas |
dens |
nasus |
pes |
manus (graece cheiro) |
hair (caesaries) |
cors (heart,Herz) |
Dei |
devas |
Dyauh-pitr |
Varuna |
deus |
Iuppiter |
Ουρανός |
Pronomina |
aham |
mā |
tvam |
tvā |
nas |
vas |
ego |
mē |
tu |
tē |
nos |
vos |
Numeri |
eka |
dvi |
tri |
catur |
pañca |
sòasò |
sapta |
aṣṭa |
nava |
daśa |
śatam |
unus |
duo |
tres |
quattuor |
quinque |
sex |
septem |
octo |
novem |
decem |
centum |
Sum |
asmi |
asi |
asti |
smah |
sthah |
santi |
sum |
es |
est |
sumus |
estis |
sunt |
- &alia...
- ↑ (Fons)
- ↑ (Fons)