Hypatia
E Vicipaedia
Hypatia anno 370 nata est et obiit anno 415 Alexandriae. Scientifica, magistra, et philosopha erat neoplatonica, quae incremento Mathematicae et Astronomiae magnopere contribuit. Opera sua perdita sunt.
Pater suus erat Teo Alexandrinus, celeber mathematicus astronomusque, qui probabiliter in bibliotheca Alexandrina docebat et filiam scientiis ibi educavit. Didicit Hypatia historiam religionum, rhetoricam, philosophiam, et artem docendi, et peregrinata est in Athenas Romamque. Scholastici concurrebant ad domum Hypatiae a remotissimis locis. Unus e discipulis suis erat Sinesius Cirenaicus, episcopus Ptolemaidae, qui de Hypatia et operibus eius scripsit. Discipulus alius, Hesiquius Hebraeus, de Hypatia quoque scripsit, et rettulit ut magistratus ad Hypatiam concurrebant et eam consulebant de rebus administrationis diversibus.
Anno 412 episcopus Cyrillus Alexandrinus factus est Patriarcha. Ille erat vir catholicissimus, qui paganitatem haeresemque abhorrebat, et Hypatiam insimulavit fascinationis. Anno 415, interfecta est Hypatia a turba monachorum, qui eam confixerunt et acutis laceraverunt conchis et corpus cremaverunt.