Fidelis Castro
E Vicipaedia
Fidelis Alexander Castrus Rux (Hispanice: Fidel Alejandro Castro Ruz), natus 13 Augusti 1926. Sunt qui existimant eum non 1926 sed 1927 natum esse. Cubam regit ab anno 1959, cum deiecit imperium Fulgentis Batistae (Hispanice: Fulgencio Batista). Fuit Primus minister a 1959 ad 1976, postea praeses consilii Status consilii ministrorum a 2 Decembris 1976. Est Primus secretarius Partium communistarum cubanarum a partibus creatis in 1965. Frater Radulphus (Hispanice Raúl) plerumque habetur successor, iam anno 2006 cum Castrus graviter (scilicet cancro intestini) aegrotavit.